 |
Introit
Benedicta
sit
sancta Trinitas, atque indivisa Unitas: confitebimur ei, quia fecit
nobiscum misericordiam suam. V.
Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa
terra! V. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Benedicta sit sancta
Trinitas, atque indivisa Unitas: confitebimur ei, quia fecit nobiscum
misericordiam suam.
|
 |
 |
 |

 |
Kyrie
Kýrie,
eléison.
R.
Kýrie, eléison.
V.
Kýrie, eléison.
R.
Christe, eléison.
V.
Christe, eléison.
R.
Christe, eléison.
V.
Kýrie, eléison.
R.
Kýrie, eléison.
V.
Kýrie, eléison.
|
 |
 |
 |

 |
Gloria
Glória
in excélsis Deo, et in terra pax homínibus
bonæ voluntátis. Laudámus te.
Benedícimus te. Adorámus te.
Glorificámus te. Grátias ágimus tibi
propter magnam glóriam tuam. Dómine Deus, Rex
cæléstis, Deus Pater omnípotens.
Dómine Fili unigénite, Jesu Christe.
Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris. Qui tollis
peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis
peccáta mundi, súscipe deprecatiónem
nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére
nobis. Quóniam tu solus Sanctus. Tu solus
Dóminus. Tu solus Altíssimus, Jesu Christe. Cum
Sancto Spíritu
in glória
Dei Patris. Amen.
|
 |
 |
 |

 |
V.
Dóminus vobíscum.
R. Et
cum spíritu tuo.
|
 |
 |
 |

 |
Collecte
V.
Oremus.
Omnipotens
sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei,
aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in
potentia majestatis adorare Unitatem: quaesumus; ut ejusdem
fidei firmitate, ab omnibus semper muniamur adversis. Per Dominum
nostrum Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in
unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R.
Amen.
|
 |
 |
 |

 |
Épître
V. Lectio Epistolae beati Pauli
Apostoli ad Romanos.
O
altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam
incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis
enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis
prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et
in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen.
R.
Deo gratias.
|
 |
 |
 |

 |
Gradual
& Alleluia
Benedictus
es, Domine, qui intueris abyssos, et sedes super Cherubim. V. Benedictus es, Domine, in
firmamento caeli, et laudabilis in saecula.
Alleluia,
alleluia. V.
Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum: et
laudabilis in saecula. Alleluia.
Munda Cor
Meum
Munda
cor meum ac lábia mea, omnípotens Deus, qui
lábia Isaíæ
prophétæ cálculo mundásti
igníto: ita me tua grata miseratióne
dignáre mundáre, ut sanctum Evangélium
tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum
Dóminum nostrum. Amen.
Jube, Dómine, benedícere.
Dóminus sit in corde meo, et in lábiis meis: ut
digne et competénter annúntiem
Evangélium suum. Amen.
|
 |
 |
 |

 |
|
|
|
|
|
Evangile
V.
Dóminus vobíscum.
R. Et
cum spíritu tuo.
V. Sequéntia
sancti Evangélii secúndum Mattaeum
R.
Gloria tibi, Dómine.
In
illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Data est mihi omnis potestas
in caelo, et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos
in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: docentes eos servare
omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce, ego vobiscum sum omnibus
diebus usque ad consummationem saculi.
R. Laus tibi, Christe.
|
 |
 |
 |

 |
Credo
Credo
in unum Deum. Patrem omnipoténtem, factórem
cæli et terræ, visibílium
ómnium et invisibílium. Et in unum
Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei
unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia sǽcula.
Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero.
Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per
quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et
propter nostram salútem descéndit de
cælis. Et incarnátus est de Spíritu
Sancto ex María Vírgine: et homo factus est.
Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio
Piláto passus, et sepúltus est. Et
resurréxit tértia die, secúndum
Scriptúras. Et ascéndit in cælum: sedet
ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus
est cum glória judicáre vivos et
mórtuos: cujus regni non erit finis. Et in
Spíritum Sanctum, Dóminum, et
vivificántem: qui ex Patre Filióque
procédit. Qui cum Patre et Fílio simul
adorátur et conglorificátur: qui
locútus est per Prophétas. Et unam, sanctam,
cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem
peccatórum. Et exspécto resurrectiónem
mortuórum. Et
vitam ventúri sǽculi. Amen.
|
 |
|
 |

 |
|
 |

TRADUCTION FRANÇAISE
|
|
 |
|